- TINCTOR
- TINCTORGraece Βαφεὺς, a tingendis purpurâ, aliôque colorum genere vestibus, lapidibusque nomen habet: cuiusmodi Artificum memoriam servat Hierapoli vetus Inscr.ΤΟΥΤΟ ΤΟ ΗΡΩΟΝΣΤΕΦΑΝΟΙΗΕΡΓΑΣΑΑ ΤΩΝΒΑΦΕΩΝHeroum hocce coronat corpus Tinctorum, apud Iac. Sponium, Itiner. Graeciae Part. 3. P. 150. Ceterum ars eorum in quo constiterit, vide supra in verbo Alligari; it Confectores: de illorum vero officinis in voce, Baphium. Recentiores Tinctam dixêre. Diploma Friderici II. Imperatoris: Donamus totam Tinctam nostram ipsius civitatis nostrae Pa normitanae - communi iure, etc. apud Rocchum Pirrum in Archiepisco. pis Panormitanis. Item Tinctoriam, alibi. etc. At Tinctorium apud Melam, l. 2. c. 1. de Scythis, Mars'omnium Deus, ei pro simulacris enses et tinctoria dedicant, hominesque pro victimis feriunt; gladius est, quod sanguine tingatur, ad verbum σφαγεῖον. Herodotus ἀκινάν ην in ea Historia vocat. Sic Isidorus in Gloss. tinctorium, gladius. Et in vet. Elegia de Spe,Et cui detanta in iugulo tinctoria muto,Spem, quamvis lecto iam referatur, habet.Unde tinctoria mens Plinio, pro cruenta et caedibus gaudente, l. 7. c. 7. Tu cuius semper tinctoria est mens, tu qui te Deum credis, aliquô successu tumens, tanti perire potuisti. Nisi malis in his locis cinctoria reponere, et apud Plmium legere, Tu cuius semper in cinctorio est mens. T. namque et C. non raro permutari constat. Salmas. ad Solin. p. 185. De tincturis, ursorum capitibus corporibusque appendi, et cum pilis, tamquam phylacteria eslent, ad depellendos morbos, atque adeo oculorum fascinos amoliendos, passim distribui solitis, qui mos can. 61. Synodi Trull. damnatus est, vide aliquid infra voce Ursis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.